EJERCICIOS DE GRAMÁTICA LATINA 

Volver a

ACTIVIDADES

|1|2|3|

1. Declinaciones · 2. Verbos · 3. Sintaxis

           Verbos           

1ª Conjugación activa

1ª Conjugación pasiva

2º Conjugación activa

2ª Conjugación pasiva

3ª Conjugación activa

3ª Conjugación pasiva

4ª Conjugación activa

4ª Conjugación pasiva

Verbos deponentes

Volo, nolo y malo

Eo y sus compuestos

Fero y sus compuestos

Verbos defectivos y terciopersonales

 1ª CONJUGACIÓN

El león y la zorra.- Leo infirmus, cum aegre vitam sustentaret, modum excogitavit, ut victum sibi pararet. Morbum simulans, in ostio speluncae se negligenter abiecit, ut bestias se visitantes devoraret. Omnes bestiae, quae eum visitabant, postquam in speluncam intraverant, ab ipso statim devorabantur. Cum iam multae devoratae essent, vulpes quoque appropinquavit. Haec vero, cum regem bestiarum salutavisset, ante ostium mansit et noluit intrare. Interrogata a leone cur non intraret, "Video", inquit, vestigia introeuntium, vestigia vero exeuntium non video.

 2ª CONJUGACIÓN

  1. Las crecidas del Nilo.- Certis anni temporibus Nilus fluvius terram inundat. Tum aquae omnia complent, ut vici urbesque quasi insulae emineant. Tum non solum alveus, sed etiam agri navigantibus patent. Antiquis temporibus aquae Nili saepe aedificia hominum delebant, itaque incolae molibus (diques, moles, -is) undas arcebant. Aegyptus frugibus careret, nisi agri quotannis Nilo inundarentur. Mirum autem est quantum post inundationes omnia vireant et floreant. Optimo igitur iure Aegyptus "donum Nili" appellatur.

  2. Exerceamus memoriam in iuventute.

  3. Magistratibus cives parere debent.

  4. Nihil semper suo statu manet.

  5. Romani habebant non solum spem magnam, sed etiam timorem.

  6. Senectus homines sapientiam docere debet.

  7. Si tu vales, bene est, nos valemus.

 3ª CONJUGACIÓN

  1.  Los dos amigos y el oso.- Duo amici, qui per montes iter faciebant, subito ursum appropinquantem conspexerunt. Tum alter ex eis celeriter arborem ascendit, alter in solo relictus (abandonado) certam mortem habebat ante oculo.Tandem recordatus est (se acordó) ursos mortuorum corpora non attingere: itaque humi se prostravit spiritumque continuit. Furens accedit, ursus, totum corpus iacentis pertemptat, denique discedit; nam hominem mortuum esse putat. Tum amici eadem via qua antea perrexerunt. Sed in itinere is, qui arborem ascenderat amicum interrogavit, quid ursus ei in aures insusurravisset. "Pulchrum versiculum, inquit ille: "Amicus certus in re incerta cernitur".

  2. Adventu hostium cives urbem reliquerunt.

  3. Amicitiam omnibus rebus humanis anteponamus.

  4. Dux miserat partem copiarum suarum, ut castra Caesaris oppugnarent.

  5. Graeci deorum honores tribuerunt iis viris, qui libertatem defenderant.

  6. In eo proelio duo duces hostium ceciderunt.

  7. Livius historiam populi Romani multis libris scripsit.

  8. Omne animal se ipsum diligit.

  9. Omnium animantium formam vincit hominís figura.

  10. Roma libera e Catilinae coniuratione Ciceronem patrem patriae dixit.

 4ª CONJUGACIÓN

In spelunca sua dormiebat leo.Circum eum dormientem cursabant musculi. Unus ex eis caput iacentis tetigit, et eum e somno excitavit. Leo ex somno excitatus murem cepit. Metu perterritus musculus "Ne me necaveris", inquit "magnam tibi habebo gratiam". Preces musculi iram leonis lenierunt, qui destitit punire timidum. Paulo post leo in laqueum venatoris incidit. Magna voce fremens studuit (intentó) se ex vinculis expedire, sed frustra. Cum iam de vita desperaret, musculus, qui vocem frementis audierat, citus venit. Statim laqueum corrodens leonem liberavit.

 1ª CONJUGACIÓN PASIVA

Ira de Júpiter.- Bello Troiano, cum deorum alii Graecis, alii Troianis adessent, Mars Minervae auxilio a Diomede vulneratus est. Deus igitur, cum magnis doloribus cruciaretur, ad Olympum properavit, et Iovi: "Quam diu", inquit, "dei cum deis pugnabimus? Non enim a Diomede, sed a Minerva vulneratus, sum". Sed Iuppiter, cui discordias deorum maxime displicebant, díxit: "Ne filiam meam accusaveris. Facta tua, cum nulla re delecteris nisi caede atroci, mihi non probantur. Nisi filius meus esses, optarem ut etiam gravius vulneratus esses. Nune autem vulnus tuum Peane sanetur".

 2ª CONJUGACIÓN PASIVA

El anillo de Polícrates.- Polycrati, regi insulae Sami, Fortuna semper arriserat. Adeo brevi tempore potentia eius aucta est, ut omnes ei invideret. Amasi, regi Aegypti, nimia felicitas amici sui Polycratis displicebat. Dies noctesque", inquit, "torqueor, quod fortuna tibi nimis arrisit. Dii enim immortales invidere solent iis hominibus quibus Fortuna favet. Itaque, ut invidiam eorum effugias, abiecit quod tibi carissimum est". Polycrates, metu perterritus, paruit amici consilio et anulum pretiosissimum in mare abiecit. 

La desgracia de Policrates.- Paucis post diebus piscis ingentis magnitudinis a piscatore regi donatus est. Et mirum! Cum regis ministri ventrem piscis incidissent, inter eius viscera aureus regis anulus effulsit. Amasis, cum ei mirum novum nuntiatum esset, "Timeo", inquit, "ne quid grave tibi eveniat; nam dii immortales donum tuum repudiaverunt. Ex hoc momento temporis amicitiam tecum solvo! Quod Amasis timuerat paulo post accidit. Polycrates, cum iter suscepisset, a satrape persa captus et cruci affixus est.

 3ª CONJUGACIÓN Y 3ª MIXTA PASIVA

  1. Apoteosis de Hércules.- Nessus Centaurus, cum Herculis sagitta trasffixus esset, Deianiram, Herculis uxorem, admonuit, ut cruorem a vulnere suo stillantem sumeret et summa diligentia servaret. "Si metues", inquit, "ne Herculis amor minuatur, vestimentum eius hoc cruore imbuito. Quod si imbutum erit, animus eius numquam a te avertetur". Deianira paruit. Paulo post oppidum Euryti, regis Euboeae, ab Hercule eversum, ac filia regis abducta est. Tum Deianira, ubi Hercules illius amore incensus est, vestimentum Nessi cruore imbutum ei misit, ut eo indutus Iovi sacrificaaret. Quod cum Hercules induisset, corpus eius veneno urebatur. Frustra vestimentum exuere studuit. Itaque, cum dolores nullo modo minuerentur, imperavit ut rogus strueretur, in quo ipse combureretur. Hercules tamen flammis non consumptus est, sed ad Olympum deorum in concilium ascendit.

  2. El filósofo cínico Diógenes.- Diogenes, philosophus Graecus clarissimus, omnes honores, omnes divitias, omnia bona externa despiciebat. In summa paupertate vitam degit. Dicebat: Ego nihil fere habeo, nihil cupio, nihil desidero. Tamen beatior sum quam rex Persarum. Nam illi ne maximae quidem divitiae sufficiunt. Is, quí multum habet, plus cupit et in dies plus cupiet neque cupere, desinet. Numquam sorte sua contentos erit.

  3. Cur despiciebat Diogenes bona Fortunae? 

  4. Aiebat quam fragilia ea bona essent, et quam facile nobis eriperentur. Ea bona hominem beatum non faciunt. 

  5. Quot homines cupiditate divitiarum ad iniurias turpissimas rapiunturt! 

  6. Quot homines, divitiis illiciuntur, ut malis voluptatibus se dedant! 

  7. Diogenes omnia haec pericula cognoverat.

  8. Itaque ab eo fortunae tantopere despiciebantur.

 4ª CONJUGACIÓN PASIVA

  1. Archimedis sepulcrum, saeptum undique vepribus et dumetis, a Cicerone Syracusis inventum est.

  2. Vel acerbissima mala aliquando finientur.

  3. Romani a Graecis, quos bello superaverant, artibus et litteris eruditi sunt.

  4. Solonis lex erat: qui in proelio interfecti sint, publice sepelientur.

  5. Respublica stare non posset, nisi scelesti et iniusti punirentur.

  6. Ignis sempiternus a Vestalibus in templo Vestae custodiebatur.

  7. Nullus dolor tantus est ut non tempore minuatur et leniatur.

 VERBOS DEPONENTES  

  1. Audi mullta, fili, loquere pauca.

  2. Caesar milites hortatus est ut castra hostium expugnare conarentur.

  3. Falso genus humanum de natura sua queritur.

  4. Imitemur exempla bonorum virorum.

  5. Luna terram comitatur.

  6. Moriamur cives, fortiter pro patria pugnantes; dulce et decorum est pro patria mori.

  7. Naturam si sequemur ducem, numquam aberrabimus.

  8. Nemo intueri solem adversum potest.

  9. Qui reipublicae praesunt, iura omnium civium tueantur.

  10. Quis est qui non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?

  11. Semper recordemur, amici, quam multa beneficia deis debeamus.

  12. Sola spes hominem in adversis rebus consolari potest.

 VOLO NOLO Y MALO

Si non vis bellum, para pacem.

  1. Idem velle atque idem nolle ea firma arnicitia est.

  2. Noli me tangere.

  3. Multi homines sciunt quae recta sunt, sed facere nolunt.

  4. Qui adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.

  5. Stultus esses, si malles malis placere quam bonis.

  6. Ab Hannibale pater eius quaesivit velletne secum in Hispaniam proficisci.

 EO Y SUS COMPUESTOS 

  1. Deliberando saepissime periit occasio.

  2. Eum qui nos aetate anteit, tanquam superiorem colere debemus.

  3. Exercitus flumen transiit, ut cum romanis proelium iniret.

  4. Miltiades in vincula coniectus est ibique diem supremum obiit.

  5. Numquam redibit illud tempus, quod semel praeteriit.

  6. Omnia, quae orta sunt, intereunt semperque interibunt.

  7. Omnis qui gladio ferit, gladio peribit.

  8. Pausanias, accusatus proditionis, in exilium abiit.

  9. Vere ineunte, aves quae autumno abierant, ad nos redeunt.

 FERO Y SUS COMPUESTOS 

  1. Cives sua omnia in locum egregie munitum contulerunt.

  2. Curio .ad focum sedenti magnum auri pondus Samrútes attulerunt.

  3. Ferre laborem consuetudo docet.

  4. Hostes impetum nostrorum non tulerunt et cesserunt loco.

  5. Libenter omnia vobiscum ferremus, si possemus.

  6. Milites, etsi dubia victoria  videbatur, alacres se pro patria ad mortem obtulerunt.

  7. Romani Numantinis bellum intulerunt.

  8. Somnus nobis sensus aufert.

  9. Ut secundam fortunam moderate tulimus, sic adversam fortiter ferre debemus.

  10. Vitis nisi fulta sit, ad terram fertur.

 VERBOS DEFECTIVOS Y TERCIOPERSONALES

  1. Acriter in eo loco pugnatum est.

  2. Age, puer, surge.

  3. Aliter cum tyranno, aliter cum amico vivitur.

  4. Animus aeger, inquit Ennius, semper errat.

  5. Animus meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet.

  6. De republica non libet míhi plura seribere.

  7. Dimidium facti qui bene coepit habet.

  8. Ex malis minima oportet eligere.

  9. Ex omnibus locis in forum curritur.

  10. Heri fulminavit et tonuit vehementer.

  11. Huius otii nos paenitebit aliquando.

  12. Iam illucescebat, cum consul pugnae signum dedit.

  13. Me taedet sermonis vestri.

  14. Meminerimus etiam adversus infirmos iustitiam esse servandam.

  15. Multos taedet vitae.

  16. Nemo est in urbe nostra, qui te non metuat, qui te non oderit.

  17. Non quod nobis placet, sed quod expedit patriae, facere debemus.

  18. Non refert quam diu, sed quam bene vivamus.

  19. Notum est illud dictum Calligulae: Oderint, dum metuant!

  20. Numquam nos puduit recte fecisse.

  21. Philosophia, ut ait Plato, nihil aliud est nisi, donum et inventum deorum.

  22. Pudeat vos negligentiae vestrae.

  23. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

  24. Salve, magna parens frugum, Satumia tellus.

  25. Speremus quod volumus, sed quod acciderit aequo animo feramus.

  26. Tu, quaeso, crebro ad me, scribe.

  27. Ventum erat ad Templum Vestae.

 

 

 

ACTIVIDADES - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO